- LATERCULUM
- LATERCULUMcodex est in quo civilum et militatium dignitatum administrationumque ratio; Item mandatorum Principalium et promotionum et consuerudinum notitia perscripta est: sic dictum, quod in eo laterent arcana, ut volunt quidam. Unde etiam Graeci ad l. 5. c. qui mil. Poss. l. ult. Cod.de off. Mag. offic. ὀικειακὸν videntur interpretari. Alii tamen dictum volunt, quais πλίνθιον, i. e. quadrum, quod sacri Laterculi fuerint scrinia quatuor, ut constat ex Nov. 8. Duplex autem memoratur Later culum: Maius quod penes Principem erat, sub cura Primicerii Notariorum, l. 1. Cod. de Offic. Praef. Praet. Afr. et Minus, quod sub cura et sollicitudine Quaestoris erat, lege 1. et 2. Cod. de Offic. Quaestor. Memoratur Laterculi scrinium sacrum, in l. ult. Cod. de Offic. Magistr. Offic. Et hoc sensu Tertullian. adv. Valent. Ex eorum laterculo, inquit, i. e. ex eorum albo, et in Reges et in Sacerdotes allegare consuevêrunt. Testatur etiam Cuiacius, habere se librum Victoris de ratione Paschali, in cuius extremo per Indicem Consulum dies Paschalis subnotetur, isque Index Laterculus Paschalis inscribatur, quem Sigebertus Theophilo Alexandrino tribuit. Vide Ioh. Calvin. Lexic. Iur. ubi quoque Laterculi nomine, cameram venite destinatam thesauro Principis accipiendo, adnorat, ex gl. in l. 1. C. de Offic. Quaest. In Eccl. Rom. Laterculus vocatur tabella, in qua festa mobilia adnotantur, ut illa sunt in Breviario apposita Conc. Aurel. IV. can. 1. ut sanctum Pascha, secundum laterculum Victoris ab omnibus Sacerdotibus uno tempore celebretur, apud Dom. Macr. in Hierol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.